

Liber Deuteronomii*
Caput 23: Versus 25
Si intraveris.Sunt quaedam loca Scripturae quae historialiter fidem imbuunt, quaedam moraliter sanctam conversationem instruunt: quaedam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non praecipitandum succisae messis incurras judicium.